pronađen 25898 Rezultati za: Um
Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)
Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec. (Liber Exodus 17, 11)
Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis. (Liber Exodus 17, 12)
Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii. (Liber Exodus 17, 13)
Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo. (Liber Exodus 17, 14)
Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. (Liber Exodus 17, 16)
Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto, (Liber Exodus 18, 1)
et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ; (Liber Exodus 18, 3)
Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. (Liber Exodus 18, 5)
Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui cum ea. (Liber Exodus 18, 6)
Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)
narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)