Mosaico decorativo

Znaleziono 25898 Wyniki dla: Um

  • Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. (Liber Exodus 12, 22)

  • Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. (Liber Exodus 12, 23)

  • Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. (Liber Exodus 12, 24)

  • Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. (Liber Exodus 12, 25)

  • Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ? (Liber Exodus 12, 26)

  • Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. (Liber Exodus 12, 27)

  • Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)

  • Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. (Liber Exodus 12, 29)

  • Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)

  • Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. (Liber Exodus 12, 32)

  • Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. (Liber Exodus 12, 33)

  • Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. (Liber Exodus 12, 34)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina