pronađen 25898 Rezultati za: Um
Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. (Liber Exodus 12, 22)
Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere. (Liber Exodus 12, 23)
Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum. (Liber Exodus 12, 24)
Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas. (Liber Exodus 12, 25)
Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ? (Liber Exodus 12, 26)
Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. (Liber Exodus 12, 27)
Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron. (Liber Exodus 12, 28)
Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. (Liber Exodus 12, 29)
Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis. (Liber Exodus 12, 31)
Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. (Liber Exodus 12, 32)
Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur. (Liber Exodus 12, 33)
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos. (Liber Exodus 12, 34)