Znaleziono 3081 Wyniki dla: Sun
Ergo et tu porta confusionem tuam, quæ vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis: justificatæ sunt enim a te: ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quæ justificasti sorores tuas. (Prophetia Ezechielis 16, 52)
Ecce omnes animæ meæ sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est: anima quæ peccaverit, ipsa morietur. (Prophetia Ezechielis 18, 4)
Et dixistis: Non est æqua via Domini ! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua, et non magis viæ vestræ pravæ sunt? (Prophetia Ezechielis 18, 25)
Et dicunt filii Israël: Non est æqua via Domini ! Numquid viæ meæ non sunt æquæ, domus Israël, et non magis viæ vestræ pravæ? (Prophetia Ezechielis 18, 29)
Et factæ sunt ei virgæ solidæ in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum. (Prophetia Ezechielis 19, 11)
Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus: marcuerunt et arefactæ sunt virgæ roboris ejus: ignis comedit eam. (Prophetia Ezechielis 19, 12)
Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant: gladio traditi sunt cum populo meo: idcirco plaude super femur, (Prophetia Ezechielis 21, 12)
Quæ juxta sunt, et quæ procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu. (Prophetia Ezechielis 22, 5)
Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)
Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te: scelus operati sunt in medio tui. (Prophetia Ezechielis 22, 9)
Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam: omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis: scoria argenti facti sunt. (Prophetia Ezechielis 22, 18)
et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt: ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum. (Prophetia Ezechielis 23, 3)