Znaleziono 3081 Wyniki dla: Sun
Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait: Ingredere in medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo. (Prophetia Ezechielis 10, 2)
Cumque præcepisset viro qui indutus erat lineis, dicens: Sume ignem de medio rotarum quæ sunt inter cherubim: ingressus ille stetit juxta rotam. (Prophetia Ezechielis 10, 6)
Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar. (Prophetia Ezechielis 10, 15)
Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me: et illis egredientibus, rotæ quoque subsecutæ sunt: et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea. (Prophetia Ezechielis 10, 19)
Dixitque ad me: Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista, (Prophetia Ezechielis 11, 2)
dicentes: Nonne dudum ædificatæ sunt domus? hæc est lebes, nos autem carnes. (Prophetia Ezechielis 11, 3)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et hæc est lebes: et educam vos de medio ejus. (Prophetia Ezechielis 11, 7)
et scietis quia ego Dominus: quia in præceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati. (Prophetia Ezechielis 11, 12)
Et omnes qui circa eum sunt, præsidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos. (Prophetia Ezechielis 12, 14)
Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento: dicamque vobis: Non est paries, et non sunt qui liniunt eum: (Prophetia Ezechielis 13, 15)
Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quæ sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)
et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti. (Prophetia Ezechielis 16, 50)