Znaleziono 422 Wyniki dla: Spiritus Sanctus
Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. (Liber Isaiae 12, 6)
Et dirumpetur spiritus Ægypti in visceribus ejus, et consilium ejus præcipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos. (Liber Isaiae 19, 3)
quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab æstu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem. (Liber Isaiae 25, 4)
et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam. (Liber Isaiae 28, 6)
Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël. (Liber Isaiae 30, 11)
Propterea hæc dicit Sanctus Israël: Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo ; (Liber Isaiae 30, 12)
Quia hæc dicit Dominus Deus, Sanctus Israël: Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis, (Liber Isaiae 30, 15)
Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)
Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)
Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. (Liber Isaiae 32, 15)
Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos. (Liber Isaiae 33, 11)
Requirite diligenter in libro Domini, et legite: Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. (Liber Isaiae 34, 16)