Znaleziono 901 Wyniki dla: Rio
Sed cura est illi non quia laboraturus est, nec quoniam brevis illi vita est: sed concertatur aurificibus et argentariis ; sed et ærarios imitatur, et gloriam præfert, quoniam res supervacuas fingit. (Liber Sapientiae 15, 9)
Sed et animalia miserrima colunt ; insensata enim comparata his, illis sunt deteriora. (Liber Sapientiae 15, 18)
In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur: ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. (Liber Sapientiae 16, 11)
Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur. (Liber Sapientiae 17, 6)
Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti. (Liber Sapientiae 18, 8)
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles: nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est. (Liber Sapientiae 18, 12)
Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis. (Liber Sapientiae 19, 20)
Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiæ ab ævo. (Liber Ecclesiasticus 1, 4)
Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 22)
In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. (Liber Ecclesiasticus 3, 24)
Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo. (Liber Ecclesiasticus 7, 16)
In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius. (Liber Ecclesiasticus 11, 4)
