Znaleziono 901 Wyniki dla: Rio
Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)
Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. (Liber Sapientiae 3, 15)
Justus autem si morte præoccupatus fuerit, in refrigerio erit ; (Liber Sapientiae 4, 7)
Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat. (Liber Sapientiae 6, 14)
Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est: et in ventre matris figuratus sum caro ; (Liber Sapientiae 7, 1)
Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior. (Liber Sapientiae 7, 29)
ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. (Liber Sapientiae 11, 9)
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)
Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine, hic error tamquam lex custoditus est, et tyrannorum imperio colebantur figmenta. (Liber Sapientiae 14, 16)
Non enim in errorem induxit nos hominum malæ artis excogitatio, nec umbra picturæ labor sine fructu, effigies sculpta per varios colores: (Liber Sapientiae 15, 4)
Sed et figulus mollem terram premens, laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ; et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa, et similiter quæ his sunt contraria: horum autem vasorum quis sit usus, judex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)
