Znaleziono 1454 Wyniki dla: Rex
Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)
Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)
Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)
Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. (Prophetia Danielis 6, 17)
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)
Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: (Prophetia Danielis 6, 19)
Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive ! (Prophetia Danielis 6, 21)
Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)
Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)
Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 6, 25)
Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. (Prophetia Danielis 8, 20)
Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)
