Mosaico decorativo

Encontrados 1454 resultados para: Rex

  • Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est: et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)

  • Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei: Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari. (Prophetia Danielis 6, 15)

  • Tunc rex præcepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. (Prophetia Danielis 6, 16)

  • Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci: quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. (Prophetia Danielis 6, 17)

  • Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)

  • Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit: (Prophetia Danielis 6, 19)

  • Et Daniel regi respondens ait: Rex, in æternum vive ! (Prophetia Danielis 6, 21)

  • Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi: quia coram eo justitia inventa est in me: sed et coram te, rex, delictum non feci. (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. (Prophetia Danielis 6, 23)

  • Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 6, 25)

  • Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum. (Prophetia Danielis 8, 20)

  • Porro hircus caprarum, rex Græcorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus. (Prophetia Danielis 8, 21)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina