Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)
Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. (Liber Genesis 48, 22)
Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)
Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum: (Liber Genesis 49, 2)
Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. (Liber Genesis 49, 4)
Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. (Liber Genesis 49, 5)
In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. (Liber Genesis 49, 6)
Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)
Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)
Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. (Liber Genesis 49, 10)
Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)