Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Et ait ad Joseph filium suum: En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum. (Liber Genesis 48, 21)

  • Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. (Liber Genesis 48, 22)

  • Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis. (Liber Genesis 49, 1)

  • Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum: (Liber Genesis 49, 2)

  • Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. (Liber Genesis 49, 4)

  • Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia. (Liber Genesis 49, 5)

  • In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. (Liber Genesis 49, 6)

  • Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. (Liber Genesis 49, 8)

  • Catulus leonis Juda: ad prædam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leæna: quis suscitabit eum? (Liber Genesis 49, 9)

  • Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. (Liber Genesis 49, 10)

  • Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. (Liber Genesis 49, 12)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina