Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt: (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ. (Liber Genesis 20, 18)

  • Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)

  • Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni? (Liber Genesis 21, 7)

  • Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. (Liber Genesis 21, 8)

  • Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. (Liber Genesis 21, 10)

  • Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. (Liber Genesis 21, 11)

  • Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)

  • Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. (Liber Genesis 21, 15)

  • Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)

  • Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. (Liber Genesis 21, 17)

  • Aperuitque oculos ejus Deus: quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina