Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. (Liber Genesis 19, 23)
et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. (Liber Genesis 19, 25)
Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. (Liber Genesis 19, 26)
intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)
Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo. (Liber Genesis 19, 30)
Dixitque major ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ. (Liber Genesis 19, 31)
Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. (Liber Genesis 19, 32)
Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. (Liber Genesis 19, 33)
Altera quoque die dixit major ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. (Liber Genesis 19, 34)
Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. (Liber Genesis 19, 35)
Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo. (Liber Genesis 19, 36)
