Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. (Liber Genesis 14, 14)

  • Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)

  • Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. (Liber Genesis 14, 17)

  • At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, (Liber Genesis 14, 18)

  • benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: (Liber Genesis 14, 19)

  • Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. (Liber Genesis 14, 21)

  • Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, (Liber Genesis 14, 22)

  • exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas. (Liber Genesis 14, 24)

  • His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)

  • Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. (Liber Genesis 15, 3)

  • Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. (Liber Genesis 15, 4)

  • Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Liber Genesis 15, 6)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina