Fondare 20371 Risultati per: Re
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo: et persecutus est usque Dan. (Liber Genesis 14, 14)
Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)
Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis. (Liber Genesis 14, 17)
At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi, (Liber Genesis 14, 18)
benedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram: (Liber Genesis 14, 19)
Dixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. (Liber Genesis 14, 21)
Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, (Liber Genesis 14, 22)
exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas. (Liber Genesis 14, 24)
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)
Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. (Liber Genesis 15, 3)
Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. (Liber Genesis 15, 4)
Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. (Liber Genesis 15, 6)
