Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)
Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. (Epistula Iacobi 5, 13)
Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: (Epistula Iacobi 5, 14)
et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)
Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)
Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)
Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: (Epistula Iacobi 5, 19)
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)
in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, (Epistula I Petri 1, 4)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. (Epistula I Petri 1, 5)
ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 7)
