Mosaico decorativo

Trouvé 20371 Résultats pour: Re

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. (Epistula Iacobi 5, 13)

  • Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: (Epistula Iacobi 5, 14)

  • et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. (Epistula Iacobi 5, 15)

  • Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. (Epistula Iacobi 5, 16)

  • Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)

  • Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: (Epistula Iacobi 5, 19)

  • scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum. (Epistula Iacobi 5, 20)

  • Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis, (Epistula I Petri 1, 3)

  • in hæreditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis, (Epistula I Petri 1, 4)

  • qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo. (Epistula I Petri 1, 5)

  • ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi: (Epistula I Petri 1, 7)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina