Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Actus Apostolorum 2, 37)

  • Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. (Actus Apostolorum 2, 38)

  • Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)

  • Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. (Actus Apostolorum 2, 41)

  • Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. (Actus Apostolorum 2, 44)

  • collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum. (Actus Apostolorum 2, 47)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)

  • Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)

  • Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. (Actus Apostolorum 3, 4)

  • Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. (Actus Apostolorum 3, 6)

  • Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. (Actus Apostolorum 3, 7)

  • Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina