Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)
Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus. (Actus Apostolorum 1, 18)
Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis. (Actus Apostolorum 1, 19)
Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus, (Actus Apostolorum 1, 21)
incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis. (Actus Apostolorum 1, 22)
accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo prævaricatus est Judas ut abiret in locum suum. (Actus Apostolorum 1, 25)
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: (Actus Apostolorum 2, 1)
et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. (Actus Apostolorum 2, 2)
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. (Actus Apostolorum 2, 4)
Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est. (Actus Apostolorum 2, 5)
Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani, (Actus Apostolorum 2, 10)
Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. (Actus Apostolorum 2, 11)