Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. (Liber Exodus 36, 18)
Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. (Liber Exodus 36, 21)
Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. (Liber Exodus 36, 22)
Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, (Liber Exodus 36, 25)
Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, (Liber Exodus 36, 27)
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro : (Liber Exodus 36, 28)
quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos : (Liber Exodus 36, 29)
ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. (Liber Exodus 36, 30)
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. (Liber Exodus 36, 32)
Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. (Liber Exodus 36, 33)
Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)
Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum : (Liber Exodus 36, 35)