Mosaico decorativo

Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re

  • Et fibulas æneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret. (Liber Exodus 36, 18)

  • Decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat. (Liber Exodus 36, 21)

  • Binæ incastraturæ erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis. (Liber Exodus 36, 22)

  • Ad plagam quoque tabernaculi, quæ respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas, (Liber Exodus 36, 25)

  • Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit, fecit sex tabulas, (Liber Exodus 36, 27)

  • et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro : (Liber Exodus 36, 28)

  • quæ junctæ erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos : (Liber Exodus 36, 29)

  • ut octo essent simul tabulæ, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis. (Liber Exodus 36, 30)

  • et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare. (Liber Exodus 36, 32)

  • Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret. (Liber Exodus 36, 33)

  • Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit. (Liber Exodus 36, 34)

  • Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum : (Liber Exodus 36, 35)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina