Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • Pauperis quoque non misereberis in judicio. (Liber Exodus 23, 3)

  • Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)

  • Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)

  • Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. (Liber Exodus 23, 9)

  • Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : (Liber Exodus 23, 10)

  • anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. (Liber Exodus 23, 12)

  • Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)

  • Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)

  • Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)

  • Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. (Liber Exodus 23, 17)

  • Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. (Liber Exodus 23, 18)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina