Löydetty 20371 Tulokset: Re
Pauperis quoque non misereberis in judicio. (Liber Exodus 23, 3)
Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. (Liber Exodus 23, 4)
Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. (Liber Exodus 23, 5)
Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti. (Liber Exodus 23, 9)
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus : (Liber Exodus 23, 10)
anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)
Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena. (Liber Exodus 23, 12)
Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. (Liber Exodus 23, 13)
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus. (Liber Exodus 23, 15)
Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. (Liber Exodus 23, 16)
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo. (Liber Exodus 23, 17)
Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. (Liber Exodus 23, 18)