Znaleziono 624 Wyniki dla: Quis
contemplantes ne quis desit gratiæ Dei: ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. (Epistula ad Hebraeos 12, 15)
Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau: qui propter unam escam vendidit primitiva sua: (Epistula ad Hebraeos 12, 16)
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat: et dabitur ei. (Epistula Iacobi 1, 5)
Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo: (Epistula Iacobi 1, 23)
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)
Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? numquid poterit fides salvare eum? (Epistula Iacobi 2, 14)
Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego opera habeo: ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. (Epistula Iacobi 2, 18)
In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)
Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. (Epistula Iacobi 3, 13)
Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: (Epistula Iacobi 4, 13)
Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: (Epistula Iacobi 5, 14)
Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: (Epistula Iacobi 5, 19)