Znaleziono 624 Wyniki dla: Quis
Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo ecclesiæ Dei diligentiam habebit? (Epistula I ad Timotheum 3, 5)
Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. (Epistula I ad Timotheum 5, 8)
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ: (Epistula I ad Timotheum 6, 3)
Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. (Epistula II ad Timotheum 2, 21)
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. (Epistula ad Titum 1, 6)
Testatus est autem in quodam loco quis, dicens: Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum? (Epistula ad Hebraeos 2, 6)
sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati. (Epistula ad Hebraeos 3, 13)
Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. (Epistula ad Hebraeos 4, 11)
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: (Epistula ad Hebraeos 10, 28)
In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus: quis enim filius, quem non corripit pater? (Epistula ad Hebraeos 12, 7)
et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur. (Epistula ad Hebraeos 12, 13)