Znaleziono 16965 Wyniki dla: Or
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: (Liber Numeri 17, 3)
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te. (Liber Numeri 17, 4)
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. (Liber Numeri 17, 5)
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii, (Liber Numeri 17, 7)
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt. (Liber Numeri 17, 8)
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur. (Liber Numeri 17, 10)
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? (Liber Numeri 17, 13)
Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. (Liber Numeri 18, 1)
Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. (Liber Numeri 18, 3)
Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris: ne oriatur indignatio super filios Israël. (Liber Numeri 18, 5)
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. (Liber Numeri 18, 6)
Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. (Liber Numeri 18, 9)