Znaleziono 958 Wyniki dla: Omnia
Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. (Evangelium secundum Marcum 13, 30)
Et dixit: Abba pater, omnia tibi possibilia sunt: transfer calicem hunc a me: sed non quod ego volo, sed quod tu. (Evangelium secundum Marcum 14, 36)
visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, (Evangelium secundum Lucam 1, 3)
Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
Et descendit cum eis, et venit Nazareth: et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. (Evangelium secundum Lucam 2, 51)
adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. (Evangelium secundum Lucam 3, 20)
Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, (Evangelium secundum Lucam 4, 5)
Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. (Evangelium secundum Lucam 7, 1)
Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. (Evangelium secundum Lucam 9, 1)