Znaleziono 958 Wyniki dla: Omnia
Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem. (Evangelium secundum Marcum 7, 23)
et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 11)
Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
At ille respondens, ait illi: Magister, hæc omnia observavi a juventute mea. (Evangelium secundum Marcum 10, 20)
Et intuens illos Jesus, ait: Apud homines impossibile est, sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. (Evangelium secundum Marcum 10, 28)
Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis. (Evangelium secundum Marcum 11, 24)
Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt: hæc vero de penuria sua omnia quæ habuit misit totum victum suum. (Evangelium secundum Marcum 12, 44)
Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? (Evangelium secundum Marcum 13, 4)
Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. (Evangelium secundum Marcum 13, 23)