Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. (Epistula I ad Corinthios 12, 25)
Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. (Epistula I ad Corinthios 13, 1)
Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 2)
Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. (Epistula I ad Corinthios 13, 3)
Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, (Epistula I ad Corinthios 13, 4)
non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, (Epistula I ad Corinthios 13, 5)
non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: (Epistula I ad Corinthios 13, 6)
Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. (Epistula I ad Corinthios 13, 9)
Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. (Epistula I ad Corinthios 13, 12)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)
Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur. (Epistula I ad Corinthios 14, 17)
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. (Epistula I ad Corinthios 14, 20)