Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? (Epistula I ad Corinthios 11, 13)
Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: (Epistula I ad Corinthios 11, 14)
Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)
Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. (Epistula I ad Corinthios 11, 17)
Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. (Epistula I ad Corinthios 11, 20)
Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. (Epistula I ad Corinthios 11, 25)
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. (Epistula I ad Corinthios 11, 29)
Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. (Epistula I ad Corinthios 11, 31)