Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: (Liber Deuteronomii 21, 20)
non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, (Liber Deuteronomii 22, 1)
etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. (Liber Deuteronomii 22, 2)
Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. (Liber Deuteronomii 22, 3)
Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. (Liber Deuteronomii 22, 4)
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. (Liber Deuteronomii 22, 5)
Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)
Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente. (Liber Deuteronomii 22, 8)
Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. (Liber Deuteronomii 22, 9)
Non arabis in bove simul et asino. (Liber Deuteronomii 22, 10)
Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. (Liber Deuteronomii 22, 11)