Mosaico decorativo

Talált 13039 Eredmények: No

  • dicentque ad eos: Filius noster iste protervus et contumax est: monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriæ atque conviviis: (Liber Deuteronomii 21, 20)

  • non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur: quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno: et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)

  • Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo, (Liber Deuteronomii 22, 1)

  • etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat. (Liber Deuteronomii 22, 2)

  • Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam. (Liber Deuteronomii 22, 3)

  • Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo. (Liber Deuteronomii 22, 4)

  • Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc. (Liber Deuteronomii 22, 5)

  • Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis, (Liber Deuteronomii 22, 6)

  • Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente. (Liber Deuteronomii 22, 8)

  • Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur. (Liber Deuteronomii 22, 9)

  • Non arabis in bove simul et asino. (Liber Deuteronomii 22, 10)

  • Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est. (Liber Deuteronomii 22, 11)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina