Znaleziono 13039 Wyniki dla: No
Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. (Liber Numeri 22, 30)
Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. (Liber Numeri 22, 36)
Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? (Liber Numeri 22, 37)
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)
De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)
Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. (Liber Numeri 23, 10)
Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. (Liber Numeri 23, 13)
non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? (Liber Numeri 23, 19)
Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo. (Liber Numeri 23, 20)
Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)
Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. (Liber Numeri 23, 22)
Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)