Mosaico decorativo

Encontrados 13039 resultados para: No

  • Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. (Liber Numeri 22, 30)

  • Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. (Liber Numeri 22, 36)

  • Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? (Liber Numeri 22, 37)

  • Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)

  • De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. (Liber Numeri 23, 9)

  • Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. (Liber Numeri 23, 10)

  • Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. (Liber Numeri 23, 13)

  • non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? (Liber Numeri 23, 19)

  • Ad benedicendum adductus sum: benedictionem prohibere non valeo. (Liber Numeri 23, 20)

  • Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)

  • Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. (Liber Numeri 23, 22)

  • Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. (Liber Numeri 23, 23)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina