Znaleziono 161 Wyniki dla: Nemo
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 27)
Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 7)
Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet. (Evangelium secundum Marcum 2, 22)
Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet. (Evangelium secundum Marcum 3, 27)
quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: (Evangelium secundum Marcum 5, 4)
Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. (Evangelium secundum Marcum 5, 43)
Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: (Evangelium secundum Marcum 9, 38)
Jesus autem dixit ei: Quid me dicis bonum? nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, (Evangelium secundum Marcum 10, 29)