Znaleziono 161 Wyniki dla: Nemo

  • et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazaël regem Syriæ. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel. (Liber II Regum 9, 15)

  • Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch. (Liber II Regum 23, 10)

  • Et ait: Dimitte eum: nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ qui venerat de Samaria. (Liber II Regum 23, 18)

  • Putasne Gabelus mortuus est, et nemo reddet illi pecuniam ? (Liber Thobis 10, 2)

  • Adonai Domine, magnus es tu, et præclarus in virtute tua: et quem superare nemo potest. (Liber Iudith 16, 16)

  • Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere. (Liber Esther 8, 8)

  • Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus: et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse vehementem. (Liber Iob 2, 13)

  • Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem. (Liber Iob 9, 13)

  • Si fortitudo quæritur, robustissimus est ; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere. (Liber Iob 9, 19)

  • et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? (Liber Iob 10, 7)

  • Si destruxerit, nemo est qui ædificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat. (Liber Iob 12, 14)

  • Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus. (Liber Iob 15, 15)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina