Znaleziono 1119 Wyniki dla: Mar
et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: (Apocalypsis Ioannis 10, 2)
Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad cælum: (Apocalypsis Ioannis 10, 5)
et juravit per viventem in sæcula sæculorum, qui creavit cælum, et ea quæ in eo sunt: et terram, et ea quæ in ea sunt: et mare, et ea quæ in eo sunt: Quia tempus non erit amplius: (Apocalypsis Ioannis 10, 6)
Et audivi vocem de cælo iterum loquentem mecum, et dicentem: Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram. (Apocalypsis Ioannis 10, 8)
Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel. (Apocalypsis Ioannis 10, 9)
Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum: et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus: (Apocalypsis Ioannis 10, 10)
Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet. (Apocalypsis Ioannis 12, 12)
Et stetit supra arenam maris. (Apocalypsis Ioannis 12, 18)
Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiæ. (Apocalypsis Ioannis 13, 1)
Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in cælo habitant. (Apocalypsis Ioannis 13, 6)
dicens magna voce: Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus: et adorate eum, qui fecit cælum, et terram, mare, et fontes aquarum. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)
Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei: (Apocalypsis Ioannis 15, 2)