Znaleziono 60 Wyniki dla: Malo

  • Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)

  • Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)

  • Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. (Liber Proverbiorum 21, 12)

  • Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)

  • Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)

  • Chorus. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)

  • Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)

  • In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)

  • Fili, conserva tempus, et devita a malo. (Liber Ecclesiasticus 4, 23)

  • Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. (Liber Ecclesiasticus 11, 16)

  • Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. (Liber Ecclesiasticus 21, 15)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina