pronađen 60 Rezultati za: Malo
Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata: per timorem autem Domini declinat omnis a malo. (Liber Proverbiorum 15, 27)
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. (Liber Proverbiorum 16, 6)
Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. (Liber Proverbiorum 21, 12)
Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo: quia omne quod voluerit faciet. (Liber Ecclesiastes 8, 3)
Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)
Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit. (Liber Ecclesiastes 9, 12)
Chorus. Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sponsus. Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua. (Canticum Canticorum 8, 5)
Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram, et conversationem vitæ compositam ad lucrum, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)
In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. (Liber Sapientiae 16, 8)
Fili, conserva tempus, et devita a malo. (Liber Ecclesiasticus 4, 23)
Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo. (Liber Ecclesiasticus 11, 16)
Est autem sapientia quæ abundat in malo, et non est sensus ubi est amaritudo. (Liber Ecclesiasticus 21, 15)