Mosaico decorativo

Znaleziono 591 Wyniki dla: Juxta

  • Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)

  • Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. (Liber Proverbiorum 26, 4)

  • Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)

  • Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)

  • Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. (Canticum Canticorum 1, 7)

  • Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)

  • qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)

  • quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. (Liber Ecclesiasticus 24, 19)

  • Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)

  • In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, (Liber Ecclesiasticus 50, 13)

  • Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. (Liber Isaiae 5, 17)

  • ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina