Gefunden 591 Ergebnisse für: Juxta
Si dixeris: Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. (Liber Proverbiorum 24, 12)
Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis. (Liber Proverbiorum 26, 4)
Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ. Melior est vicinus juxta quam frater procul. (Liber Proverbiorum 27, 10)
Sponsus. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. (Canticum Canticorum 1, 7)
Oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum, quæ lacte sunt lotæ, et resident juxta fluenta plenissima. (Canticum Canticorum 5, 12)
qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum. (Liber Ecclesiasticus 14, 25)
quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. (Liber Ecclesiasticus 24, 19)
Sic faber ferrarius sedens juxta incudem, et considerans opus ferri: vapor ignis uret carnes ejus, et in calore fornacis concertatur. (Liber Ecclesiasticus 38, 29)
In accipiendo autem partes de manu sacerdotum, et ipse stans juxta aram: et circa illum corona fratrum: quasi plantatio cedri in monte Libano, (Liber Ecclesiasticus 50, 13)
Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenæ comedent. (Liber Isaiae 5, 17)
ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux. (Liber Isaiae 8, 20)
