Mosaico decorativo

Znaleziono 387 Wyniki dla: Judicium Tribu

  • et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: (Liber I Maccabaeorum 2, 24)

  • Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: (Liber I Maccabaeorum 2, 29)

  • et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros? (Liber I Maccabaeorum 6, 22)

  • Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)

  • si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque. (Liber I Maccabaeorum 8, 32)

  • Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)

  • De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. (Liber II Maccabaeorum 4, 43)

  • nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. (Liber II Maccabaeorum 7, 35)

  • Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta: (Liber II Maccabaeorum 12, 41)

  • Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. (Liber II Maccabaeorum 14, 18)

  • Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi, (Liber II Maccabaeorum 15, 20)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina