Encontrados 387 resultados para: Judicium Tribu
et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: (Liber I Maccabaeorum 2, 24)
Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: (Liber I Maccabaeorum 2, 29)
et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros? (Liber I Maccabaeorum 6, 22)
Et incubuit timor et tremor in omnem populum: quia dixerunt: Non est veritas, et judicium in eis: transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 18)
si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque. (Liber I Maccabaeorum 8, 32)
Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri. (Liber II Maccabaeorum 3, 4)
De his ergo cœpit judicium adversus Menelaum agitari. (Liber II Maccabaeorum 4, 43)
nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti. (Liber II Maccabaeorum 7, 35)
Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistolam hæc continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)
Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta: (Liber II Maccabaeorum 12, 41)
Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judæ, et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat. (Liber II Maccabaeorum 14, 18)
Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi, (Liber II Maccabaeorum 15, 20)