Mosaico decorativo

Znaleziono 362 Wyniki dla: Fuerit

  • Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. (Liber Thobis 4, 15)

  • Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. (Liber Thobis 6, 9)

  • Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua. (Liber Iudith 13, 28)

  • atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur: (Liber Esther 9, 26)

  • et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. (Liber Esther 10, 3)

  • Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)

  • Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)

  • Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? (Liber Iob 14, 10)

  • Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. (Liber Iob 20, 12)

  • Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. (Liber Iob 20, 22)

  • Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? (Liber Iob 22, 2)

  • Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? (Liber Iob 22, 3)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina