Fondare 362 Risultati per: Fuerit
Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat. (Liber Thobis 4, 15)
Et fel valet ad ungendos oculos in quibus fuerit albugo, et sanabuntur. (Liber Thobis 6, 9)
Et ut probes quia ita est, ecce caput Holofernis, qui in contemptu superbiæ suæ Deum Israël contempsit, et tibi interitum minabatur, dicens: Cum captus fuerit populus Israël, gladio perforari præcipiam latera tua. (Liber Iudith 13, 28)
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur: (Liber Esther 9, 26)
et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. (Liber Esther 10, 3)
Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. (Liber Iob 14, 7)
Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, (Liber Iob 14, 8)
Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? (Liber Iob 14, 10)
Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. (Liber Iob 20, 12)
Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. (Liber Iob 20, 22)
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? (Liber Iob 22, 2)
Quid prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? (Liber Iob 22, 3)