Znaleziono 1655 Wyniki dla: Filii Aaron
Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. (Liber Ecclesiasticus 3, 2)
Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. (Liber Ecclesiasticus 3, 13)
Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum. (Liber Ecclesiasticus 7, 25)
Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii: (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Doctrinam oris audite, filii: et qui custodierit illam non periet labiis, nec scandalizabitur in operibus nequissimis. (Liber Ecclesiasticus 23, 7)
non tradent filii ejus radices, et rami ejus non dabunt fructum: (Liber Ecclesiasticus 23, 35)
Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum. (Liber Ecclesiasticus 36, 19)
Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. (Liber Ecclesiasticus 40, 19)
Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. (Liber Ecclesiasticus 41, 8)
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? (Liber Ecclesiasticus 41, 17)