Znaleziono 1655 Wyniki dla: Filii Aaron
Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)
exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus. (Liber I Maccabaeorum 14, 49)
Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus: (Liber I Maccabaeorum 16, 16)
Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias. (Liber II Maccabaeorum 9, 20)
Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, (Liber Proverbiorum 1, 1)
Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. (Liber Proverbiorum 4, 1)
Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. (Liber Proverbiorum 8, 32)
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. (Liber Proverbiorum 17, 6)
Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait: (Liber Proverbiorum 30, 1)
Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)
Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ ! (Liber Proverbiorum 30, 17)
Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. (Liber Proverbiorum 31, 28)