Znaleziono 4228 Wyniki dla: Fé
ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)
Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)
Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. (Liber Isaiae 42, 13)
Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. (Liber Isaiae 42, 16)
Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. (Liber Isaiae 43, 6)
Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. (Liber Isaiae 43, 7)
Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. (Liber Isaiae 43, 12)
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. (Liber Isaiae 43, 23)
Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)
Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? (Liber Isaiae 44, 8)
Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. (Liber Isaiae 44, 12)