Mosaico decorativo

Trouvé 4228 Résultats pour: Fé

  • ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud. (Liber Isaiae 41, 20)

  • Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob. (Liber Isaiae 41, 21)

  • Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)

  • Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir præliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit: super inimicos suos confortabitur. (Liber Isaiae 42, 13)

  • Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. (Liber Isaiae 42, 16)

  • Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. (Liber Isaiae 43, 6)

  • Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum. (Liber Isaiae 43, 7)

  • Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus. (Liber Isaiae 43, 12)

  • Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. (Liber Isaiae 43, 23)

  • Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)

  • Nolite timere, neque conturbemini: ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim? (Liber Isaiae 44, 8)

  • Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suæ ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet. (Liber Isaiae 44, 12)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina